SENATORIA Vestis

SENATORIA Vestis
SENATORIA Vestis
Tunica fuit laticlavia, et Toga candida, sed illa inprimis. Non enim Senatores solum, sed et Equites ac Magistratus, imo divites quoscumque, candidis Togis usos fuisse, patet ex illo Iuvenalis, Sat. 10. v. 45.
———— ———— Niveosque ad frena Quirites,
Imo totam civitatem candidis vestibus incessisse, quoties sollemnitatem privatam, aut festum publicitus indictum peragerent, Porphyrio moner ad Horat. l. 2. Sat. 2. In Ludis quoque Amphitheatralibus aut Scenicis, nullô discrimine habitô, Plebeios iuxta ac Patritios, candidatos spectâsse, indigitat Martialis l. 4. Epigr. 2. Quin et Togis, cum Liberrate, depositis, ctim nullum in habitu etiam inter ingenuos ac servos discrimen superesset, mansit unicus Latus clavus, quem proin Senatoriae vestis nomine indigitat Appian. Bell. Civil. l. 2. Nam urbana multitudo iam mixta esi omnigenis exteris: et Libertini aequo iure degunt cum aliis civibus καὶ ὁ δουλεύων ἔτι τὸ χῆμα τοῖς δεςθπόταις ὅμοιος, χωρὶς γὰρ τῆς ´βουλευτικῆς, ἡ ἄλλη ςτολὴ τοῖς θεράπουσίν ἐςτιν ἐπίκοινος, et servus cultu codem ultitur, quô Dominus, exceptâque Senatoriâ veste, caterarum usus est promiscuus. Vide proin supra in voce Latus clavus. Alterum dignitatis Senatoriae ornamentum, fuit Calceus niger, quae duo proin coniungit Horat. cum ait l. 1. Sat. 6. v. 27.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus, et latum demisit pectore clavum.
Primitus enim nudis pedibus incessêre, una cum reliquis, Senatores quoque, uti discimus ex Scholiaste Iuvenalis Sat. 6. dein perones ex crudo corio portabant; solis illis, qui Magistratum gesterant Curulem, calceos ex aluta habentibus et quidem mulleos, i. e. rubros aut puniceos, teste Catone Origin. l. 7. idque diebus tantum sollemnibus, ut quando Ludos celebrabant, etc. Postea, cum Romani omnes calceis ex aluta uti inciperent, qui peronum instar cavi totum tegebant crus, Patricii calcei duo habebant eximia, quatuor corrigias et Lunulam adsutam, ut ex Zonarae discimus verbis, qui calceos Patricios ab aliis diversos fuisse ait, τῇ τε ἐπαλλαγῇ τῶ ἱμάντων καὶ τῷ τύπῳ τȏυ γράμματος, Inflexione lororum et nota literae: cum plebeii unicâ tantum ligula stringerentur, et nobilitatis corniculatâ illâ notâ carerent. Praeterea et in colore discrimen erat, nigros enim Senatorum fuisse calceos, ex Horatii loco cit. et Iuvenalis v. 191. Sat. 7.
---- ---- --- Nobilis et generosus
Appositam nigrae Lunam subtexit alutae:
nonnulli evincere conantur. Rubenius antem de Re Vestiar. l. 1. c. 3. ubi de calceo Senatorio, sentit corrigias quidem et lora patricia ex nigra aluta, ipsos vero calceos vel albos, vel coccineos, vel auratos vel etiam κεντητοὺς, fuisse. Certe Scholiastes Iuvenalis ad Sat, 1. Illô tempore, inquit, necdum Senatores nigris calceis utebantur. Sub Imperatorib. dein posterioris aevi, caligas sumpsere Senatores, quos florente Imperiô soli Milites gestabant, non tamen his omnino, sed Campagis potius, similes: qui postea Clericis a Constantino M. concessi fuisse leguntur. Sandalia vero illi fuêre πολυχιδῆ, per quorum incisuras, pedulium seu udonum candidum linteamen transparebat, unde illa λευκὰ δἰ ὀθονίων vetus Auctor vocat: intus albi, extus nigri coloris. Senatores vero, qui Patricii non erant, Lunulam in calceis non habebant, diversos tamen illos a plebeiis fuisse, ex Cicerone constat Philippica 13. Est etiam Afinius quidam Senator voluntarius, lectus ipse a se, apertam Curtam vidit post Caesaris mortem mutavit calceos, Pater conscriptus repente factus est. Quod autem Servius Senatores crepidas olim gestâsse ait, ad illud Aen. l. 8. de Senatoribus, qui Magistratus Curules gesserunt, intelligendum est: Mullei enim calcei, quos illis in usu fuisse diximus, sandalia seu crepidae fuerunt, ut, praeter Pollucem et Hesychium, Salmas. annotavit. Vide Ben. Baldumum de Calceo et Rubenium praefatum loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • VESTIS — primi hominis innocentia fuit, cui postquam iniquitas successit, vidit se nudum esse, et consutis foliis fecit sibi subligacula, Genes. c. 3. v. 7. ut sic membris minime honestis honorem circumponeret, prout loquitur Paulus 1. Corinth. c. 12. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EQUES — nomen dignitatis, apud Romanos, Exactis enim urbe Regibus, in tres ordines populus Romanus distributus est: Senatorium, Equestrem et Popularem. Liv. l. 26. Consensum Senatus Equester ordo sequutus est, Equestris ordinis plebs. Auson. Edyll. XI.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SENATORES — I. SENATORES apud Matthaeum Paris. A. C. 1237. Creatus est (Fridericô II. Imperante, procurante) alter Senator Romae, ut, duorum Senatorum prudentiâ et fortitudine duplicatâ, Romanorum insolentia comprimeretur etc. haud paulo diversi a prioribus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CANDIDA Toga — Polybio λαμπρὰ, proprie erat, quae a praelo et creta splendescebat. Splendens Senecae, ep. 5. Non splendeat toga, ne sordeat quidem: Et de tranquill. c. 1. Non ex arcula prolata vestis, non mille ponderibus, aut tormentis, splendere cogentibus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”